monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25 > 4 > 31 > 6 > 7 > sectio 4 > bnfNAL1615.75 > 9 > 58 > 57 > sectio 23 > sectio > sectio 3 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 2 > 6 > 56 > 49
Beda, De Temporum Ratione, XLVIII. De indictionibus. <<<     >>> L. De epactis lunaribus.

CAPUT XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio. SHOW APPARATUS

1 Hoc autem argumento quota sit anno quocunque computare volueris indictio reperies: sume annos ab Incarnatione Domini quotquot fuerint in praesenti, verbi gratia, DCCXXV; adde semper tria, quia quarta indictione secundum Dionysium natus est Dominus, fiunt DCCXXVIII; haec partire per XV, quindecies quadrageni, sexcenti, quindecies octoni centumvies, remanent octo: octava est Indictio.
2 Si vero nihil remanserit, decima quinta est.